monumenta.ch > Hieronymus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 52, 7
Divinas Scripturas saepius lege, imo nunquam de manibus tuis sacra lectio deponatur. Disce quod doceas: obtine eum qui secundum doctrinam est, fidelem sermonem; ut possis exhortari in doctrina sana, et contradicentes revincere. Permane in his quae didicisti, et credita sunt tibi; sciens a quo didiceris: paratus semper ad satisfactionem omni poscenti te rationem, de ea quae in te est spe et fide. Non confundant opera tua sermonem tuum: ne cum in Ecclesia loqueris, tacitus quilibet respondeat, Cur ergo haec quae dicis, ipse non facis? DELICATUS MAGISTER EST, qui pleno ventre de ieiuniis disputat. Accusare avaritiam et latro potest. Sacerdotis Christi os, mens, manusque concordent. Esto subiectus Pontifici tuo, et quasi animae parentem suscipe. Amare filiorum, timere servorum est. 'Si pater sum, inquit, ubi est honor meus? Si Dominus ego sum, ubi est timor meus?' Plura tibi in eodem viro observanda sunt nomina; Monachus, Pontifex, avunculus tuus, qui te iam in omnibus, quae sancta sunt, docuit. Illud etiam dico, quod Episcopi, Sacerdotes se esse noverint, non dominos : honorent Clericos quasi Clericos, ut et ipsis a Clericis, quasi Episcopis honor deferatur. Scitum illud est oratoris Domitii; Cur ego te, inquit, habeam ut principem, cum tu me non habeas ut Senatorem? Quod Aaron et filios eius, hoc esse Episcopum et Presbyteros noverimus: Unus Dominus, unum templum, unum sit etiam ministerium. Recordemur semper quid Apostolus Petrus praecipiat Sacerdotibus: 'Pascite eum qui in vobis est gregem Domini: providentes non coacte, sed spontanec secundum Deum: neque turpis lucri gratia, sed voluntarie: neque ut dominantes in clerum, sed forma facti gregis ex animo: ut cum apparuerit princeps pastorum, percipiatis immarcescibilem gloriae coronam' . Pessimae consuetudinis est in quibusdam Ecclesiis, tacere Presbyteros, et praesentibus Episcopis non loqui, quasi aut invideant, aut non dignentur audire. 'Et si alii,' inquit Apostolus Paulus, 'fuerit revelatum sedenti, prior taceat. Potestis enim per singulos prophetare, ut omnes discant, et omnes consolentur: et spiritus Prophetarum Prophetis subiectus est. Non enim est dissensionis Deus, sed pacis' . 'Gloria patris est filius sapiens' . Gaudeat Episcopus iudicio suo, cum tales Christo elegerit Sacerdotes.